- AMPHIPROSTYLA Aedes
- AMPHIPROSTYLA AedesGraece Αμφιπρόςτυλος, dicta est, quae in postico columnas habebat et fastigium, uti Πρόςτυλος, in fronte. Vocata autem πρόςτυλος, quae contra Antas duas columnas angulares haberet, et supra epistylia et dextra ac sinistra in versuris singulas. Posticum vero, ὀπιςθόδομος Graecis, in Gentilium Templis dicebatur ea pars, quae post cellam aedis, ad idem fere instar facta erat, ac πρόδομος seu πρόναος. Salmas. ad Solin. p. 1217.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.